monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5 > 9 > sectio 136 > sectio 26 > sectio 18 > Proverbia, 10 > 7 > CAPUT XXV. > 7 > 1 > 3a > sectio 59 > sectio 6 > sectio 113 > bnf7296.6 > 45 > uwbM.p.th.f.69.76 > sectio 18 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 4. <<<     >>> 6.

5.

1 Haec de prophetica lectione libata sint: Evangelii quoque lectio quid habeat consideremus: Rogavit quidam pharisaeus Dominum Iesum, ut manducaret cum illo; et ingressus domum Pharisaei, discubuit.
2 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Iesus accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti: et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius (Luc. VII, 36 et seq.).
3 Et reliqua recitavit usque ad locum: Fides tua te salvam fecit, vade in pace.
4 Quam simplex, subiunxi, in verbis, quam profunda in consiliis Evangelii lectio! Itaque quia magni consiliarii sermo est, altitudinem eius consideremus (Esai. IX, 6).